monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 3
ARELLI FUSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu non est fortunae meae; ista divites possunt. satis est, si vivimus. Cum (in)spoliatum cadaver [meum] inventum sit, quis fuerit percussor, nescio; quisquis fuit, quasi dives spolia contempsit. 'Quare' inquit 'me sequeris per publicum? ' facinus indignum commissum est: dives et pauper eadem via incessimus. MOSCHI. 'Accusa' inquit; ubi est, qui primo coeperat [acceperat]? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: viveret. 'Quare' inquit 'me reum non facis? ' qui(a) accusatorem me non times. Mortuo patre, timeo [mi] enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet [et], si dixero 'occiso'. Occisus est pater meus; a quo, si permittitis, nescio.